- LANARIUS
- I.LANARIUSaccipitris species, vide supra Haliaetus.II.LANARIUSgenerali voce quem cunqe lanarum Artificem aut negotiatorem significat: speciatim Lanarius pectinarius dicitur, qui lanas pectit. Vet. Inser. LANARII. PECTINARII. SODALES. Graeci Κτενιςτ`ας sirnpoliciter eos vocant Galli Cardntores, a carduo pectinali, s. fullonio, ut lidem vocant cuius capitula echinata carminandis lanis et rudibus pannis laevigandis eundem usum praestant iam, quem hippophaesti olim capitula. Vide Salmas. ad Solm. p. 396. Dicitur et lanarius Coactilarius, qui coactilia operatur aut vendit et Coactilarius etiam per se vocatur, vide supra. Ceterum Lanificii, cuius primum usum Minervam monstrâsse. telamqueve orsam esse et lanam colorâsse, scribit Isid. opus olim in matronis laudatissimum, quod vel ex eo patet, quod de lana fuso ac colo Tanaquilis supra dictum. Sed et Virgines in Sacerdotii munera castitate mitâ educatae lanificio erudiebantur, Festus l. 16. Nec Aug. apud Suet. in eo c. 13. temere alia quam domestica veste usus est, ab uxore, et sorore, et filia neptibusque confecta. Cui simile quid de Alex. Mag. apud Curt. legimus. Inde gloria nobilibus matronis olim. vestes filiis, maritis amicisqueve discedentibus manibus propriis elaboratas dedisse. Sil. Ital. Punic. Bell. l. 7. v. 81.Quod nostra neuêre manus, venerabile donum.Et exstat veteris marmoris fragmentum tale:Hospes quod deico, paulum est, asta ac pellege,Hic est sepulchrum baud pulchrum pulchrai femina;Nomen, Parentes nominârunt Claudiam,Suom maritom corde dilexit sovo,Gnatos duos creavit, horum alterumIn terra liquit, alium sub terra locat.Sermone lepido, tum autem incessu commodo:Domum servavit, lanam fecit, dixit, abei.Quod institutum mansisse usque ad Chrysostomi tempora, videtur, uti infra dicemus in voce Vestis. Apud Barbaros vero. Persas, aliosqueve ignominiae loco id habebatur. Sed et apud Rom. quando ea munera sordere dominabus visa sunt, peusa paticbantur inter ancillas Lanificas, aliae Lanipendiae dictae. Prius enim diurna pensa matronae ipsae servabus praescripsêrunt, utlegene est apud Xenoph. l. 3. Memorabil. Postea vero vel Eunuchi, vel ancillae modo memoratae id fecêrunt. Habebant autem aucillae lanificae aliquam sibi praepositam, ut ex Claud. discimus in Eutrop. l. 1. Carm. 18. v. 273. et seqq.Tu potes alterius studiis haerere Minervae,Tu relas, non tela, pati, tu stamina nosse,Tu segnis operum sollers urgere puellas.His victum diurnum pro operis ratione, distributumfuisse, docet Claud. de Bell. Gild. Carm. 15. v. 71.—— —— —— Gaudetque diurnosUt famulae praebere cibos.Cantio earum ἴουλος dicta est, vide supra Iulus. Locus Gynaecium erat. conclave viz. in penitiori aedium parte: θάλαμος ἱςτῷν, ταλασιουογὸς οἶκος, Thalamus relarum domus operosi lanificii,Iul. Polluci l. 1. c. 8. Proin de Lucretia Ovid. l. 2. Fast. v. 741.Inde cito passis petitur Lucretia; cuiusAnte torum calathi lanaque mollis erat.Et de endem Serv. ad Aen. l. 8. v. 646. invenêrunt eam lanificis operam dantem. A feminis id operae ad mares transisse sequiori aevo, quaeritur supra laudatus Chrysostoni, Hom. 34. in 1. ad Cor. etc. Vide plura apud Pignor. de Servis et Thom. Dempster. Paralip. ad Ioh. Rosini Antiqq. l. 1. c. 13.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.